- PONTINA
- PONTINAmelius. Pomptina Volscorum palus iuxta Forum Apii; haud longe a Terracina, distat ab urbe 25. mill. pass. quam Plin. l. 3. c. 5. non longe fuisse, 2 Circeis dicit, quem locum 24. urbium fuisse Mutianus ter Consul prodidit. Lucan. l. 3. v. 85.Et qua Pontinas via dividit uda paludes.Martialis, l. 10. epigr. 74. v. 10.Nec quae paludes delisata PontinasEx arce clivi spectat uva Setini.Idem, l. 13. epigr. 112.Pendula Pontinos quae spectat Setia campos.Exsiccata est a Corn. Cethego Consule, cui ea provincia obvenerat, agerque ex ea factus, Liv. Epit. l. 46. Insequentibus deinde saeculis, iterum exsiccata a Theodorico Gothorum rege, ut ex eius inscriptione in eo loco cernitur. Latrunculorum autem fuisse sedem Iuvenalis, Sat. 3. v. 305. ostendit:Interdum et ferrô subitus grassator agit rem;Armatô quoties tutae custode tenenturEt Pontina palus et Gallinaria pinus.Alii in Latio constituunt, quorum sententiâ a Virgilio, l. 7. Aen. v. 801. Satura palus dicitur, ut putatex Hermolao, Erythraeus. Hodie Aufente palude vocari, scribit Leander Albertus. Baudrando αὐτόπτῃ erat paulus Latii, seu Campaniae Romanae, hodie Paludi Pontine, quae non exsiccata est, et vix exsiccari potest, propter amplitudinem eius et plures amnes, in eam influentes. Extenditur enim inter Neptunium, Norbam, Sermonetam, Setiam, Privernam, Terrecinam et oram maris Tyrrheni, et in eam fluunt Astura, Nymphaeus, Ufens, Amasenus, aliique minores. Per hanc tamen Traianus viam saxô stravit ingenti sumptu, cuius adhuc reliquiae visuntur. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.